Latin
Book 7, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 30.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Dulcissima autem vestra charitas mihi scripsit, ut monasteriis quae per orationes et magisterium vestrum a filio nostro domno Paulo instituta sunt, aliquid admonendo scriberem. e Sed si Dei sunt vasa, scio quia per compunclionis gratiam fontem sapientiae intus habent, et meæ siccitatis guttas parvulas suscipere non debent, Perfecta vero vestra sapientia recolit quia in paradiso pluvia non fuit, sed fons ascendebat de medio paradisi, qui irrigaret faciem terræ. Illae ergo animae quae per compunctionia gratiam fontem in semelipsis habent, de aliena lingua pluviam necessariam non habent.