Latin
Book 6, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 30.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea res ad nos omnino dura et rectæ fidei inimica pervenit, quia, quod dici nefas est, cathelici homines, et religiosi, quod est detehos, filios mancipiaque sua, vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt. Et ideo, si verum 'est, fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare, quatenus sinceritas fidei vestra sollicitudine intemerata consistar, ct inrocentes animæ, quae catholico baptismate salvari poterant, hæreticorum infectione non pereant. Quisquis ergo, de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baplizari, ad catholicam cos fidem omni virtute omnique instantia studcat revocare. Si quis vero talium de cætero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertule. rit, a clero sit mod:s omnibus alienus.