# Registri Epistolarum 30.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.3

Dic ergo ei ut cum loco mutet et mentem (Ibid.). Non sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, ut remotus studeat sedere, ct de manu minime frucLifieare; sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si haM non habet, vacuum episcopi nomen tenet. Quædam vero eum per epistolam meam de anima sua admonui, sed nihil mihi omnino respondit, unde credo quia ea neque legere dignatus est. Pro qua re jam necessarium non fuit ut eum per epistolam meam admonere aliquid debuissem, sed tantum illa scripsi quae in causis terrenis consiliarius dictare potui. Nam ego ad hominem non legentem fatigari in dictatu non debui. Tua ergo dilectio secreto ei omnia loquatur, et admoneal qualiter se disponere deLeat, ne per praesentem negligentiam, vitam, quod absit, priorum perdat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
