# Registri Epistolarum 31-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/31-2

Gregorius Romano patricio et exarcho Italiae. Obitum Lanrenlii Ecclesiae Mediolanensis episcopi excellentiam vestram jam credimus cognovisse. Et quia, quantum ex cleri relatione didicimus, in Constantio filio nostro, diacono ejusdem Ecclesia, omnium consistit electio, necesse fuit pro servanda consuetudine a militem Ecclesiae nostræ dirigere, qui euri in quo omnium voluntates atque consensum concorditer convenire cognoverit, b a suis episcopis. sicut vetus mos exigit, cum nostro tamen assen u faciat consecrari. Proinde paterna dilectione persolventes debitum salutationis officium, quaesumus ut praedicto Constantio, seu fuerit consecratus episcopus necne, excellentia vestra, ubi necesse fuerit, suum dignetur impendere justitia favente solatium, quatenus hæc vos merces et hic apud inimicos vestros exaltet, et in futura vos vita apud Deum prævenienter commendet. Mens est enim proprius olimque mihi magna fuit familiarilate conjunctus. E' vos quos nostros cogioscitis, habere ut vestros et peculiariter diligere debetis. (Vide sup. ep. 29, 50.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
