# Registri Epistolarum 32-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-2

Gregorius Honorato arcbidiacono Salonitano. Dudum quidem decessoris nostri nostraque prrecelio ad dilectionem tuam cucurrerat, In qua et da objectis tibi calumniose capitulis fueras absolutus, ct in tui gradus ordine sine aliqua te instituimus altercatione restitui. Sed quia rursus ante non multam temporis spatium, ad Romanam civitatem veniens, de aliquibus illic actis incongrue, de sacrorum es conquestus alienatione vasorum; atque dum pro hac re, quae tuis objectionibus respondere potuissent, sustineremus in bac civitate personas, Natalis episcopus tuus de hac luce migravit, necessa. rium judicavimus easdem praeceptiones tam decesso ris nosti i, quam nostras, quas dudum, ut dictum est, pro tua absolutione transmisimus, praesentibus de ineeps apicibus confirmare. Quamobrem a cunctis tibi ebjectis capitulis te plenius absolventes, in tui te ordinis gradu sine aliqua volumus altercatione peroanere, ut nihil tibi penitus mota a praefato viro cuæstio qualibet occasione præjudicet. De his autem apitulis de quibus conquestus es, Antonino subdiacono, et rectori illic patrimonii sanctæ, cui, Deo auctore, præsidemus, Ecclesiae instanter injunximus ut si quidem iu bis ecclesiasticas invenerit immistas esse personas, cum summa causas ipsas districtionc atque auctoritate definiat. Sin autem cum talib us res agitur, in quos ecclesiasticæ vigor non possit Jirisdictionis extendi, de singulis quibusque capitulis probationes inter publica gesta deposilns ad nos absque ulla dilatione transmiual, ut instructi sub iliter sciamus quid de his debeamus, Christo auxiliante, disponere. (Videl. 1, ep. 19 et 20, I. II, ep. 17 et Si. Cf. Joan. Diac. I. III, c. 9.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
