# Registri Epistolarum 32-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-3

Gregorius Cypriano diacono. Vir sanctissimus Maximianus, coepiscopus noster, Ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, hudabiliter erga ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, sollicitus fuit. Qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet, a maleficio quod vu!go canterma dicitur, quosdam didicit maculatos. Quos etiam, sicut et dilectionis tuae nuntiavit epistola, dedit c in custodia retinendos. Sed quia, peccatis nostria facientibus, mor!e præventus, crimen ipsum ulcisci nou valuit, necesse est ut dilectio tua cum omni hoc subtililate indagare fustinet, atque in eos secundum immanitatem facinoris studeat vindicare qualiter secundum leges suprascriptum episcopum zelo correptionis ac justitiæ in hac ultione propter Dcum novit potuisse, si viveret, commoveri. Omni ergo virtu!e omnique instantia tun dilectio ill hac causa zelum suum erga omnipotentem Deum curet ostendere, et inimicis illius adversitatem dignarn inflictis ultionibus cxhibere, ut impleas quod scriptum est: Nonne qui oderunt le, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam (Paal. CXIXVIII, 21)? Si ergo hoc zelo dilectio tua accenditur d in eorum qui Deum dereliquerunt et contra eum maleficiis aliquid egerunt, poena monstretur. Quod si recte illic exsequi non valet, nobis qui tales sunt transmitti debent, si tamen hic monstrari potuerit unde illic possunt absque difficultate convinci. Sed quia hoc impossibile esse existimo, illic per te debet districta atqne furtis correctio provenire. Virum autem gloriosum domnum r Libertinum prætorem in tali loco Ner con" templationem omnipotentis Dei adjutorem te habere confido. In hac tamen causa mitescere minimc debuisti, etiamsi tibi quilibet sæcularis iudex adversacius potuisset existere. Possessiones præterea Archelai medici dilectio tua rationabiliter tucatur, ut ab aliquibus i"juste eum minime gravari pel mittat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
