# Registri Epistolarum 32-4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-4

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. Fraternitati vestrae aute huc tempus fcripsimus, ut hus qui de Judaica superstitione ad Christianam fidem Deo aspirante venire desiderant, dominis eorum nulla esset licentia venundandi; sed ex eo quo voluntatis suæ desiderium prodidissent, defendi in libertatem I er omnia debuissent. Sed quia, quantum cognovimus, nec voluntatem nostram, nec legum statuta subtili scientes discretione pensare, ill paganis servis hac se non arbitrantur conditione eonstringi, fratemitatem vestram (Grat. dist. 54 c. 15) oportet de Lis esse sollicitam; a et si de eorum servitio ROn solum Judaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit ChriStianus, postquam voluntas ejus fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vet argumento cuipiam Judaeorum venundandi faculas sit, sed is qui ad ChrisUanam converti fidem desiderat defensione vestra in libertatem modis omnibus Vindicetur. Hi vero quos hujuscemodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter æstiment impediri, sollicita vos haec convenit consideratione servare; ut si paganos, quos mercimonii tausa de eXternis Mnibus emerint, intra t es menses dum emptor cui vendi debeant invenitur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, et velle se fieri diaerint Christ: anos, vet etiam extra Ecclesiam hanc lalem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autetn post præfinitos tres menses quisquam hujusmodi servorum velle suum cdixerit, et fieri voluerit Christia* nus, nec aliquis eum postmodum emere, nee dominus qualibet occa sionis specie audeat venundare, sed ad libertatis procul dubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad serviendum sibi intelligitur reservasse. Haec igitur omnia fraterni tas vestra ita vigilanter observet, quatenus ei nee supplicatio quorumdam valeat, nec persona subripere. (Cf. Joan. Diac. I. IV, n. 46. )

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
