Latin
Book 11, Letter 32
Gregory the Great, Registri Epistolarum 32-5
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius "Mariniano Ravennae. Latore huc praesentium Candido abbate pro petendis reliquiis, quae et concessæ sunt, veniente, quanto de fraternitatis tuae nutrimento Letatus sum, quod in eo studium tuae fraternitatis apparuit, tanto contristatus sum quod ejus, ut volui, praesentia frui non potui, quod me et aegrotum reperit, et discedens in infirmitate adhuc positum dereliquit. Multum enim jam tempus est quod surgere de lectulo non valeo. Nam modo HIC me podagrae dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore cum dolore se ignis expand'it; et fit plerumque ut uno in me tempore ardor cum dolore confligat, et corpus in me animusque deficiat. QuaDlis autem aliis necessitatibus extra haec quae retuli infirmitatis afficiar, enumerare non valeo. Sed breviter dico quia sic me infectio noni humoris imbibit, ut vivere mihi poena sit, et mortem desideranter exspectem, quam gemitibus meis solam esse credo posse remedium. Proinde, trater sanctissitne, divinae pro me pietatis misericordiam deprecare, ut percussionis suae erga me flagella propitius mitiget, et patientiam tolerandi concedat, ne nimio, quod absit, taedio in impatientiam cor erumpat, et ea quae bene curari per plagam poterat culpa, crescat ex murmure b. Datum mense Februarii, indict. 4. (Cr. Joan. Diac. I. IV, c. 67.)