Latin
Book 13, Letter 32
Gregory the Great, Registri Epistolarum 32-7
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius •Eusebiæ patriciæ. Et si occupata mens vestra divitiis I aut fortasse regiæ civitatis tumultuosis implicationibus nos per epistolas suas visitare postponit, nostrum est tamen etiam aversa filiorum corda dulci charitate pro- Sequi, eaque ad benignum animum et admonendo et orarndo revocare. Unde nunc debitum salutationis alloquium solvens, hortor ut excellentia vestra a civitatis illius superfluis tumultibus animum averta, plusque ea quæ animae quam quae sunt corporis cogitet. Transitoria esse omnia perpendat. Venturi judicis examen tremendum cum metu et lacrymis quotidie sine cessatione consideret, illumque diem, in quo perturbanda sunt omnia, cum timore ad animum reducat, ut iram judicis in ipso jam die non timeat. Omnipotens autem Deus haec vestris cogitationibus aspiratione sui spiritus infundat, vosque et h cum nobilissimo conjuge et tranquille vivere, et, dc domni c Strategii salute gaudere faciat, atque po. t longa tempora ad aeterna præmia pervenire concedat d.