# Registri Epistolarum 32.2-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.2-2

Sed quia inter patrem ejusdem monasterii, et pastorem Jerosolymorum Ecclesiæ semper esse jurgia consueverunt, credo quod omnipotens Deus idcirco dileclionem tuam et sanctissimum fratrem et consacerdolem meum Amos esse uno tempore Jerosolymis voluit, ut ea quae praedixi jurgia tolerentur. Nunc ergo ostendite quantum vos prius amastis. Scio quia utrique abstinentes, utrique docti, utrique humiles estis; unde necesse est ut Salvatoris nostri gloria juxta vocem Psalmi in tympano et choro laudetur (Psal. CL, 4). c In tympano etenim sonus ex pelle sicca est, in choro vero vocum concordia. Quid igitur per tympanum nisi abstinentia, quid per chorum nisi unanimilas designatur? Quia ergo per abstinentiam Dominumlaudatis in tympano, peto per unanimitatem landetis in choro. Per semetjpsam quoque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Quid per sal nisi sapieulia designatur, Paulo attestanto qui ait: Sermo vester in gratia semper sale sit conditus (Coloss. IV, 6). Quia ergo per doctrinam verbiccelesiissal habere vos novilnus, restat ut per charitatis gratiam etiam inter vos pacem toto corde teneatis. Hæc, charissime frater, dico, quia utrosque vos multum diligo, atque omnino pertimesco ne orationum vestrarum sacrificia ex aliqua inter vos d;ssensionc maculentur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
