# Registri Epistolarum 32.4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.4

Romanum de levitate sua vehementer increpavi, quia sicut nunc reperi, in xenodochio quod tenut magis suis utilitatibus quam mercedibus occupatus fuit. Et ideo si fortasse tibi visum fuerit, loco tuo ipsum relinque. Vide quemadmodum eum terrendo et admonendo praemunias, ut sciat se circa rusticos pie et sollicite agere, et circa extrancos et urbanos se in omnibus mutatum et strenuum exhibere. £go tamen hæc loquens, nullam personam eligo, sed tuo hoc judicio derelinquo. In Panormit;,na autem parte loci i servatorem tui me sufficit elegisse. Et videre volo quod ipse in Syracusana parte provideris. Veniens autem, pecunias et ornamenta de Antonini parte rel substantia tecum defer. Pensiones quoque nonæ et decimæ indictioni., quas exegisti, et rationes omnes pariter deporta. Stude, si Deo placnerit, ut in hanc urbem ante natalem beoti Cypriani transeas, ne ex signo quod diebus isti. mari semper imminct, quod absit, aliquod periculum possit evenire.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
