# Registri Epistolarum 32.5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.5

Præterea cognoscas quia pro eo quod Pretiosam Dei servum non pro gravi culpa graviter adversatus sum, eumque a me tristem amaricalumque repuli, non leviter in mea cogitatione mordear. Et scripsi domno episcopo ut eum transmittere debuisset, si vellet, sed omnino noluit. Quem contristare ego nee dcbeo nec possum, quia in causis Dei occupatus, consolatione fulciri debet, non amaritudine deprimi. Idem vero Pretiosus, sicut audio, omnino contristatur quod ad me non revertitur. Ego vero domuum episc opum, ui dixi, contristare non possum, qui eum non vult dimittere, et inter utrosque anceps maneo. Tu ergo, si quidem in parvo corpusculo majorem sa. pientiam habes, camdem causam ita dispone, ut et mea voluntas fiat, et domnus episcopus non contristetur. Quem tamen si leviter contristari videris, omnino exinde nibil loquaris. Ægre tamen tuli qnod domnum Eusebium excoinmunicavit, virum tantæ aetatis, et tantæ aegritudinis. Unde necesse est ut eidem domno episcopo secrete dicas, quatenus in proferendis sen tentiis præceps non sit, quia causæ quae per sententiam decidendie sunt, necesse est ut prius studiosa et freqnentissima consideratione mensurentur. (Vide ep. 51.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
