# Registri Epistolarum 32.6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.6

enientibus m scribonibus, qui sicut audio jam illic tirones collingunt, loci tui serva'ori deputa, ut parum aliquid xenii offerat, quatenus sibi eoa placabiles reddat. Sed et officio praetoris, prius quam venias, aliquid secundum antiquam consuetudinem tribue,. per manus tamen illius quem dimittis, ut ei gratiam eorum concilies. Ne et nos omnino eis inhumani esse videamur, ea quae danda per praeceptum singulis quibusque personis vel monasteriis tuæ experientiae injunxi, loci servatoribus tuis præcipe, ut per omnia impleant. D Hæc vero auxiliante Domino cum veneris, qualiter disponenda sunt, pertractabimus. Trecentos vero solidos quos per te pauperibus direxi, eorum arbitrio non arbitror committendos. Ilia ergo de singulis locis et uersunis impleant.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
