# Registri Epistolarum 32.9

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.9

Fratre aNtemi Mariniano abbate indicante, cognovi quia fabrica * in praetoriano monasterio nec a l medietatem quidem adhuc perducta est. Ex qua re quid aliud quam fervorem tuae experientiae collaudemus? Sed vel nunc admonitus excitare, et, quantum potes, in ejusdem monasterii constructione te exhibe. Ego nihil dari eis in expensis dixi, non autem monasterium de eis fabricare prohibui. Sed ita fas ut ei quem loco tuo Panormi dimiseris modis omnibus injungas quatenus expensis et annona ecclesiastica hoc idem monasterium construat, et ad me privati abbatis querela non redeat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
