Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 33
Gregory the Great, Registri Epistolarum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius u Romano, patricio et exarcho Italiæ. Scribendi ad excellentiam vestram si causa omnino nulla suppeteret, nos tamen esse oportet charitate paterna de vestrae salutis incolumitate sollicitos, ut quod de vobis audire cupimus, internuntiorum rrcquentia cognoscamus. Præterea pervenit ad nos, Blandum episcopum Hortensis civitatis longo jam tempore in civitate Ravennate a vestra excellentia detineri, Et iit ut Ecclesia sine rectore, ct populus, quasi sine pastore grex, defluat, et bidcm infantes pro peccatis absque baptismate mor:antur. Et rursus quia non credi' u; quod cum excellentia vestra, nisi pro aliqua probabilis excessus causa tenueril, oportet ut habita synodo palam liat, si quod in eum crimen intenditur. Et si talis in eo culpa reperitur, quæ usque ad degradationem sacerdotii perducatur, aliam necesse est ordinationem inqu! ramus, nc Ecclesia Dei in his sine quibus eam Christiana non patitur esse reHgio. inculta ac destituta remaneat, Sin autem excellentia vestra aliter sa habere quam de eo quod dicitur esse perspexeril, eun ad Ecclesiam suam reverti concedat, ut officium suum in commissis sibi animabus adimpleat. c Mense Martio, indictione nona.