Latin
Book 2, Letter 33
Gregory the Great, Registri Epistolarum 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Justino prætori Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actumn perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de D Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent districta diutius fecimus inquisitione perqniri, et nullam in eo de iis quæ dicta fuerant culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum, aut nostro potuisset dubium cordi remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus scramenta præbere. Quibus præstitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innoc ntia ejus evidenter enituit. Pro qua re gluria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, et reverentiam ei, qualem sacerdoti decet, exhibeat, nee quadam cordibus remaneat de iis quæ sunt jam purgata dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhærere, ut congrul decenlerque. Deum in ejus persona cujus minister est v. deainini honorare d. (Vide sup. I. I, rp. 2.)