# Registri Epistolarum 33-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/33-2

Gregorius a Justino prætori Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actumn perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de D Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent districta diutius fecimus inquisitione perqniri, et nullam in eo de iis quæ dicta fuerant culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum, aut nostro potuisset dubium cordi remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus scramenta præbere. Quibus præstitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innoc ntia ejus evidenter enituit. Pro qua re gluria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, et reverentiam ei, qualem sacerdoti decet, exhibeat, nee quadam cordibus remaneat de iis quæ sunt jam purgata dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhærere, ut congrul decenlerque. Deum in ejus persona cujus minister est v.deainini honorare d. ( Vide sup. I. I, rp. 2.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
