Latin
Book 11, Letter 33
Gregory the Great, Registri Epistolarum 33.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea nec hortor nec admoneo, sed districte praecipio ut jejunare minime praesumas, quia dicunt medici huic molestiae valde esse contrarium, nisi forte si grandis solemnitas exigit, quinque in anno vicibus concedo. A vigiliis quoque temperandum est, et preces quæ super cereum in Ravennati civitate dici solent, vel expositiones Evangelii, quae circa Paschalem solemnitatem a sacerdotibus fiunt, per alium dicantur. Et tua dilectio contra virtutem, laborem sibi minime imponat. Haec autem dii, ut g si te melius senseris, et venire distuleris, scias quid debeas ex meo mandato custodire. (Cf. Joan. Diac. I. iv, c. 53.)