Latin
Book 13, Letter 33
Gregory the Great, Registri Epistolarum 33.2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea duas e ad Cillanem epistolas misimus, si pacem quae ab excellentia vestra in triginta diebus facta est custodiret; et rescripsit eam se servaturum, si tamen ipsi a reipublicae partibus fuerit custodita. Homines autem illos quos tenuerat omnes eum rebus suis relaxavit. Sed de occisis hominibus suis valde dolet, atque de vobis vehementer suspectus est, quia si, quod Deus avertat, locum invenerit, etiam in pace eum non est dubium excessurum. 1 Ad Pisanos autem hominem nostrum dudum qualem debuimus, et quomodo debuimus, transmisimus; sed obtinere nil potuit. Unde et a dromones eorum jam parati ad egrediendum nuntiati sunt.