# Registri Epistolarum 34-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34-2

Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Queritur * Festus frater et coepiscopus noster b a suis se clericis ac civibus despici atque contemni. Pro qua re experientiæ tuae praecipimus ut tranquilla eos adhortatione convenias, quatenus seda. tis, si quæ forte odiorum causae sunt, mutua eos et Deo placita charitate concilies, ut et ille quod liliis decet impendat, et illi qnod patri oportet exhibeant. Si quae vero aliæ causa sunt, praedicto episcopo te impendere praecipimui salva tamen justitia et æquitate, solatium. c Mense Maio, inidictione it.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
