Latin
Book 7, Letter 34
Gregory the Great, Registri Epistolarum 34.3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea ante triennium, cogente causa monachorum Isauriae, qui hæretici accusabantur, satisfaciens mihi quondam frater et consacerdos meus domnus ioannes lilteras misit, quibus nitebalur ostendere ets Ephesinæ synodi definitionibus contradixisse; et velut ex eadem synodo certa nobis quibus ipsi obsisterent capitula destinavit. inter alia amem scriptum illic continebatur de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset. Quae cum mihi relecta fuissent, valde contristatus sum. Si enim Adae, qui primus peccavit, anima in peccato mortua non est, quomodo de ligno vetito ei dictum est: In quacunque die comederitis ex eo, morte moriemini (Genes. II, f7)? Et certe comed t Adam et Eva de ligno vetito, et tamen in carne sua ultra nongentos annos postmodum vixerunt. Constat itaque quia in carne non est mortuus. Si ergo in anima mortuus non est, quod dici nefas est, falsam sententiam de illo protulit Deus, qui dixit quia qua die comederet moreretur. Sed absit hic error, absit a vera fide. Nos enim primum hominem qua die peccavit, anima mortuum dicimus, atque per hunc emne genus humanum in hac mortis et corruptionis pœna damnatum. Per secundum vero hominem, et modo a morte animae, et postmodum ab omni corruptione carnis iu æterna resurrectione liberari nos posse confidimus. i Sicut autem et praedictis responsalibus diximus: Adæ animam peccato mortuam dicimus, non a substantia vivendi, sed a qualitate vivendi. Quia enim aliud est substantia, atque aliud qualitas, non est ejus anima ita mortua, ut non esset; sed ita mortua, ut beata non esset. Qui lamen Adam postmodum per pœnitentiam ad vitam rediit.