# Registri Epistolarum 34.4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 7, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.4

Quod vero diabolus cor hominis ingrediatur, si Evangelio creditur, non negatur. Ibi enim seciplum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Joan. XIII. 27). Et rursus ibi dicitur: Cum diabo(uI jam se misisset in cor Judæ, ut traderet eum Judas (Ibid.. 2). Hoc autem qui negat, in Pelagianam hæresim cadit. Quia ergo perscrutantes Ephesinam synodum, nihil in ea tale invenimus contineri, de Ravennati quoque Ecclesia vetustum valde Codicem ejusdem synodi ad nos deferri fecimus, et synodo quam habemus eum ita concordare invenimus, ut in nullo discreparet, et nihil aliud contineret in definitione anathematis et reprobationis, nisi quod duodecim capitula beatae memoriae Cyrilli reprobant. Htnc autem totam rationem multo latius subtiliusque praedictis responsalibus ejus in præsenti positi reddidimos, atque eis plenissime satisfecimus. Igitur ne vel haec, vel aliqua similia illic subrepant, quae sanctam Ecclesiam scandalizent, necesse nobis fuit haec ipsa sanctitati vestrae iudicare. Et quamvis fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum noverimus orthodoxum, tamen propter alios cauti esse debemus, ut antequam ad publicum prodeant, errorum semiua conculcentur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
