# Registri Epistolarum 34

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Frequenter ane admonuisse vos recolo ut in pro-, ferenda sententia esse præcipites nullatenus deberetis. Et nunc ecce cognovi quia reverendissimum virum abbatem a Eusebium commota furore vestra. fraternitas cxcommunicavit. Quod ego valde miratus sum, ut non antiqua ejus conversatio, non actas longa, non regritudo diuturna ab ira vestrum animum flecteret. Quilibet enim in eo fucrit excessus, ipsa ægritudinis afflictio ei debuit pro Oagello sufficere. Quem enim divina disciplina conterit, ei Inmana flagella addi superfluum fuit. Sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias, et diu trutines, cum aliquem per sententiam ferire disponis. Eumdem tamen praefatum virum quanto furore exasperasti, tanta nunc dulcedine consolare, quin valde injustum est, ut qni te plus amaverunt, ipsi te sine causa atrociorem contra se sentiant.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
