Latin
Book 6, Letter 35
Gregory the Great, Registri Epistolarum 35-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Anthemio subdiacono nostro Neapolitano. Quantus dolor, quantaque sit nostro cordi afflictio lie his quæ in partibus Campaniae contigerunt, dicere non possumus, sed ex calamitatis magnitudine potes ipse colligere. Ea de re pro remedio captivonum qui tenti sunt solidos experientiæ tuae per horum portitorem Stephanum virum magnificum transmisimus, admonentes ut omnino debeas esse sollicitus, ac strenue peragas, et liberos homines quos ad redemptionem suam sufficere non posse cognoscis, tu eos festines redimere. Qui vero servi fuerint, et dominos eorum ita pauperes esse compereris, ut eos redimere non assurgant, et hos quoque eomparare non desinas. Pariter etiam et servos Ecclesiæ qui tua negligentia perierunt curabis redimereo Quoscunque autem redemeris, subtiliter a notitiam, quae nomina eorum, vel quis ubi maneat, sive quid agat, seu unde sit, contineat, facere modis omnibus studebis, quam tecum possis afferrecum veneris. Ita autem in hac re te studiose exhibere festina, ut ii qui redimendi sunt nullum, te negligeme, periculum possint incurrere, et tu apud noa postea vehementer incipias esse culpabilis. Sed ct hoc quam maxime age, ut,si fieri potest, captivus ipsos minori possis pretio comparare. d Subsiantiam vero sub omni puritate atque subtilitate describet et ipsam nobis descriptionem cum celeritate transmitte. e Mense Maio, indictione 14.