Latin
Book 7, Letter 35
Gregory the Great, Registri Epistolarum 35-4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. Licet fraternitatem tuam erga monasteriorum curam pastorali vigilantia credamus esse sollicilam, ea tamen quae de monasterio in Africana provincia posito cognovimus, vobis necessario praevidimus indicare. Queritur auletn a Cumquodeus abbas lator praesentium, quia si quando monachos quibus praeesse dignoscitur sub regulari voluerit disciplina reslringere, monasterium temere deferant, et licite quocunque voluerint vagantes existant. Quia ergo hoc et ipsis omnino perniciosum est, et aliis perditionis monstrat exemplum, hortamur fraternitatem vestram, ut si ita est, ecclesiasticam in illos correp. tionem exerceat, et congrua eos ulLione a tali procul dubio præsumptione suspendat; atque ita ad obed endum salubri provisione superbientes animos jugo disciplinae subjiciat, ut quos ad hujus pravitaiis cxcessum corum poterat imitatio provocare, ernendatio a cu pa revocet, et suis, ut dignum est, doceat præpositis obedire. Quia vero a quibusdam episcopis excedentes monachos perhibet defensari, fraternitas vestra in hoc sludeat esse sollicita, et cos a tali defensione, sua modis omnibus interminatione compescat. c Mense Julio, indictione 15.