Latin
Book 2, Letter 37
Gregory the Great, Registri Epistolarum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo a Squillacino. Pastoralis officii cura (Grat. 7, q. i, c. 42) nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum debeant pastorali sollicitudine COO gubernare. Propterea te Joannem al hostibus captivatae b Lissitanae civitatis episcopum in Squillacina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas. Et licet a tua Ecclesia sis bosle imminente depulsus, aliam quae a pastore vacat Ecclesiam debes gubernare; ita tamen ut si civitatem illam ab hostibus liberam eflici et, Domino protegente, ad priorem statum contigerit revocari, ad eam in qua prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem prædicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua a nobis incardinatus es, debeas Ecclesia permanere. Praecipimus autem (Grat. dist. 34, c. 10) ne unquam illicitas ordinationes facias. Nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel in qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentem, vel cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere. Sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere. Afros passim (Grat. dist. 98, c. 3), vel incognitos peregrinos, ad ecclesiasticos ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Afri quidam Manichaei, aliqui rebaptizati; peregrini vero pia. rimi etiam in minoribus ordinibus constituti, I ad fortiorem de se praetendisse honorem sæpe probati sunt. Admonemus etiam fraternitatem tuam ut in, commissis sibi animabus solerter invigilet, et animaruui magis lucris quam commodis vitæ praesentis intendat. In continendis aut disponendis rebus £cclesiae diligens existat, ut omni ex parte susceptum, digne te gessisse pastoris officium venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare.