# Registri Epistolarum 38-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/38-2

Gregorius. Libertino pra fecto Siciliæ. Ab ipso administrationis ciordio, Deus vos in cau- M suæ voluit vind ciam procedere, et hanc vobis mercedem propitius cum laude servavil. Fertur siquidem quod Nasas quidam sceleratissimus Judæorum, sub nomine beati Eliae altare punienda temeritate construxerit, multosque illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit; sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac utilitatibus deputavit. Dum igitur severissime in eum pro tantis facinoribus debuisset ulcisci, gloriosus Justinus, medicamento avaritiae, ut nobis scriptum est, delinitus, Dei distulit injuriam vindicare. Gloria antem vestra haec omnia districta examinatione perquirat; et si hujusmodi manifestum esse repererit, ita districtissime ac corporaliter in eumdem sceleratum fesiinet vindicare Judæum, quatenus hac ex causa et gratiam bibi Dei nostri conciliet, et bis se posteris pro sua mercede imitandum monstret exemplis. Mancipia autem Christiana (Grat. dist. 54, c. 13), quaecunque eum comparasse patuerit, ad libertatem, juxta legum praecepta, sine ambiguitate perducite; ne, quod absit, Christiana religio Judæis subdita polluatur. Ita ergo omnia districtissme sub omni festinatione corrigite, ut non solum pro bac vobis disciplina gratias referamus, sed et testimoniuin de bonitate vestra, ubi necesse fueri!, praebeamus. (Cf. Joan. Diac. l. v, c. 43.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
