Latin
Book 2, Letter 39
Gregory the Great, Registri Epistolarum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a clero, ordini et plebi consistenti b Crotonae. Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutæ Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro c Joanni solemniter delegare. Cui dedimus in mandalis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus obedire convenit, dquatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur qui et a venerandis. canonibus nulla discrepet e ratione. r Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Nam non solum talem ad episcopatus apicem nulla ratione provehendum, veram etiam *vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite: sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos orocul dubio noveritis. (Cf. Joan. Diac. I. III, c. 22.)