Latin
Book 3, Letter 39
Gregory the Great, Registri Epistolarum 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius universis episcopis Corinthiis. Desiderii nostri est ad concordiam a redire discordes, et uniios esse in gratia eos quos divisos ab alterutra dilectione voluntatis facit esse diversiias. S ripta igitur fraternitatis vestrae relegentes, agnovimus quod hi, qui contra b Adrianum fratrem ei cocpiscopum nostrum aliqua dixerant, modo cum eodem cpiscopo in amicitiam convenissent, et magna nohis ad praesens facta est de eorum unilate ltetitia. Sed quoniam ea quae dicta sunt indiscussa remanere non. patimur, Sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus; quia nuntiati nos facinoris qualitas vehementer impellii ut ea quae audivimus dissimulare nullatenus debeamus, praesertim cum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicastis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne fortasse eorum sit comparata concordia; quae si, quod absit, non ex charitate, sed ex praemio facta constiterit, maj ri hoc emendatione plectendum est. Nam nos qui canonice, revelante Deo, mala, si quidem vera sunt, resecare praecedentia festinamus, commissam postmodum culpam sine vindicta nulla ratione diiniitimus c.