Latin
Book 12, Letter 39
Gregory the Great, Registri Epistolarum 39-5
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Fantino defensori. Experientiam tuam jam credimus cognovisse, dilectissimum tilium nostrum •Srvuindei diaconum, hæredem sanctam Romanam Ecclesiam, cui, Deo auctore, deservimus, reliquisse. Et quia legati titulo quatuor equarum capita Luminosæ ancillæ Dei proximae suae dari constituit, atque n s, petente dilectissimo filio nostro Florentino diacono, xenodochio Anicbiorum, cui praeesse dignosciiur, decem equarum capita cum emissario suo praevidimus largicDda, hac tibi idcirco |raeceptione mandamus ut latori præsentium, qui ad hoc illic ex opere missus est, tam quatuor quæ legala sunt, quam decem equarum capita quas xenodochio concessimus, de equabus praefati quidem diacooi simul et emissarium sine aliqua debeas excusatione vet mora contradere.