Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Joanni episcopo constantinopolitano. Si charitatis virtus in proximi dilectione consistit, si sic diłigere proximos sicut nos jubemur, quid est quod beatitudo vestra me non ita sicut se diligit? Quo enim ardore, quo studio, episcopatus pondera fugere volue it scio; et tamen hec eadem episcopatus pondera ne mihi debcrenH imponi, non restitit. Constat ergo qnia non me sicut vos diligitis, qui illa me voluistis onera suscipere, quæ vobis imponi noluistis Sed quia vetustam narim vehementerque confrac indignus ego infirmusque suscepi (undique enim Ductus intrant, et quotidiana ac valida tempestate quassatae putridæ naufragium tabulæsonam), per omnipotentem Deum rogo, ut in hoc mihi periculo orationis tuae manum porrigas, quia et tanto enixius potestis exorare, quanto et a confusione tribulationum, quas in hac terra patimur, longius statis. c Synodicam vcru epistolam subsequenti festinanione transmitto,quia latorem præsentium d Bacaudam fratrem et coepiscopum nostrum in ipsa meæ ordinafunis initio, multis et gravibus pre sus occupationibus e relaxavi. (Cf. Joan. Diac. l. t, c. 46.)