# Registri Epistolarum 4-4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Librum Regulæ pastornlis laudat: objicit tamen non fore qui sacra mysteria cele…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4-4

Ante paucos annos Leander episcopus Spalensis remeans de urbe regia, vidit nos praeteriens, qui diiit nobis babere homilias a veslra beatitudinc editas dc libro sancti Job. Et quia festinans pertransiit, minime eas petentibus nobis ostendit. Postea vero scripsisti ei de trina tinctione, in qua epistola memorant displicuisse vobis illud opus (Lib. I ep. 45); sed hoc salubriori consilio statuisse, ut in librorum ductu eas transponeres. Habemus sane e libellos ses saluti Hilarii episcopi Pictaviensis, quos de Graeco Origenis in Latinum vertit; sed non omnia secundum ordinem libri sancti Job exposuit. Et salis miror hominem doctissimum et sanctum, ut de stellis nænias Origenis transferret; milii, sanctissime Pater, nullo pacto suaderi potest ut credam astra coeli Spiritus rationales, quæ neque cum angelis neque cum hominibus facta esse Scriptura sancta declarat. Dignetur ergo beatitudo vestra opus ipsum de libro sancti Job; sed et alios libros morales quos fecisse te memoras in hoc libro Ucgularum, exiguitati [Deest forte meæ] transmittere. Tui enim sumus, tua legere delectamur. Optabile namque est mihi [Deest forte et] praeclarum, sicut tuus Gregorius ait, usque ad ultimam discere senectutem. Incolumem coronam vestram ad crudiendam Ecclesiam suam sancta Trinitas Deus cooservare dignetur, sicut optamus, beatissime Pater.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
