Latin
Book 4, Christianum mancipium retinere Judæis non liceat; qui vero Judæorum terras dudu…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4-9
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Venantio episcopo *Lunensi. Multorum ad nos relatione pervenit, a Judaeis m Lunensi civitate degentibus, in servitium Chrisnana detineri mancipia: quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci iui, alque Christianæ religionis intuitu, nullam relinquere occasionem ut superstitioniJudaicae simplices animæ non tam suasionibus, quam potestatis jure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam ut secundumpiissimarum legum tramitem, nulli Judaeo liceat Christianum mancipium in suo retinere dominio. Sea si qui penes eos inveniuntur, libertas eis tuitionis auxilio ex legum sanctione gervetur. Hi vero qui in possessionibus eorum sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris diulius adhæserunt, ut pote conditionem loci debentes, ad colenda quae eonsueverant rura permaneant, pensiones praedictis viris præbeant, et e euncta quae de colonis vel originariis jura praecipiunt peragant, extra quod nibil eis oneris amplius indicatur. Quod si quisquam de his vel ad alium migrare locum, vel in obsequio buo retinere voluerit, ipse sibi reputet qui jus colonarium temeritate sua, l jns vcro dominii sibi juris severitate damnavit. In his ergo omnibus ita te vo- )umus solerter impendi, ut nec direpti gregis pastor reus existas, nec apud nos minor æmulatio frateruitatem tuam reprehensibilem reddat.