Latin
Book 4, Nihil contra Chalcedonensis synodi fidem Justiniani C tamporibus actum asserit.…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Theodelindæ reginæ Langobardorum. Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis a gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicæ unanimitatis communione suspenderet. Quod quantum vos pure diligilnus, tantum de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quæ loquuntur nesciunt, sed vii ea percipere quæ audierint possunt.