Latin
Book 4, Letter 10
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Confidimus enim in omnipotentem Dominum quia quantum ad intentionem nostram pertinet, nunquam quod nostram gravare possit animam, nunquam sinimus fieri quod vestram gravare possit Ecclesiam. Sin vero in qualibet persona ita voluntarius omnium consensus accesserit, ut auctore Deo digna sit, et non sit qui ab ejus ordinatione dissentiat, hanc a volis in eadem Salonitana Ecclesia ex praesentis epistolæ nostræ concessa licentia volumus cunsecrari, excepta duntaxat persona MaXimi, de qua ad nos multa mala perlata sunt; quae si ab appetitu majoris ordinis non cessat, restat, ut arbitror, quatenus subtiłiter discussa, ipso quoque in quo est officio careat c.