# Registri Epistolarum 4.15

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.15

Gregorius Januario episcopo Caralitano. Theodosia religiosa femina in construendo monasterio voluntatem Stephani quondam viri sui comp!erc desiderans, petiit a nobis ut ad fraternitatem tuam nostras transmitteremus epistolas. quibus per cotnmendationem nostram tuum facilius mereretur auxilium. Asserit siquidem hoc a suo conjuge Constitutum, ut in prædio quod appellatur Piscenas, quod ad Xenodochii Thomæ quondam episcopi jura pervenit, monasterium construi debuisset. Quia ig!- tur in alienis hoc fundare rebus, licet possessor, permitteret, dominus tamen videtur com ratione refugere, petitionem ejus prævidimus annuendam, td est ut in domo juris sui, quam Caralis asserit se babere, ancillarumDei monasterium debeat Domino adjuvante construere. Sed quia praedictam domum suam dicit ab hospitibus atque sapervenientibus onerari, hortamur fraternitatem tuam ut studeas ei in cunctis concurrere, devotionique ejus tuae præbeas tuitionis auxilium, ut mercedis defuncti atque ejus studii taus te concursus faciat et sollicitudo participeln. Reliquiæ vero, quas ibidem postulat collocandas, volumus ut a fraternitate tua sub debita veneratione condantur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
