Latin
Book 4, Letter 16
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Cypriano diacono, rectori Siciliæ. Pervenit ad nos diversos Italiae sacerdotes Siciliam confugientes plurima secum Ecclesiarum suarum ministeria detulisse, eaque sive defunctis eis, sive male dispergentibus, prope omnia depenisse. Qua in re moti hortamur dilectionem tuam qualenus transmiottens per omnia Siciliæ loca, sicubi vasa sacra resque Ecclesiarum positas incaute repereris, eas cum summa districtione recolligi facias, aeque adunatas sub notitia atque desuscepto apud singularum Ecclesiarum episcopos deponas, apud quos usque dum pacis tempus expoposcerit, juvante Domino, dcbeaot tutissime conservari. Omnium autem rerum ipsarum non solam desusceptum eos qui cas tradunt percipere volumus, sed etiam a te notitias earum subtiliter retineri, ut, dum necessc luerit, ex bac cautela, juvanteDomino, possint ab iis quibus tra. duntur sine imminutione restitui. c Mense Novein. bri, indictione 12.'