# Registri Epistolarum 4.17

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Letter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.17

Gregorius Felici episcopo Sipontino. Qualiter succurrendum sit redemptionibus cativorUn1, et sanctorum canonum 4 et mundanarum legum sanctio evidenter edocuit. Quod cum omnibus, notum sit; mirati sumus ut fraternitas tua in reden)- ptionem Tribuni clerici tui præsentium latoris nulla mota misericordia subveniret. Quod ergo sponte facere distulisti, nostra saltem facere festina adhorta. tione commonitus, ne si, quod non credimus, negligendum putaveris, incipiat tibi necessitas quod vo-!untas fugit imponere. Quia igitur supradictu9 Tribunus ab hostibus se prædatum b ac centum duudecim solidis se perhibet comparatum, ad quorum se denet restitutionem urgeri, hæc te oportet diligenter inquirere. Et si ita est, nec eum unde pretium in se datum reddere possit habere cognoveris, supradictos solidos de Ecclesia redemptori ejus restitue. Nam valde durum est si de Ecclesia cui militat remedium nullum inveniat. Omissa itaque excusatione, pretium quod in eo datum manifesta veritate patuerit, sine aliqua mora, sicut sumus praefati, restitue, quatenus nec creditorem ejus tempore necessitatis afflicto subvenisse poeniteat, et hic onere moeroris exutus, mente libera, officii sui ministerium sollicite ac ompetenter exhibeat. c Mense Januario, indictione 12.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
