Latin
Book 4, Causam presbyterorum cum Joanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturu…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
De causa vero presbyterorum quae cum fratre meo et coepiscopo, viro reverendissimo Joanne patriarcha agitur, ipsum, puto, adversarium patimur, quem asseris velle canones custodire. aritati autem tuæ breviter fateor qnia omni virtute et omni pondere camdem causam, auxiliante omnipotente Deo, exigere paratus sum. In qua si videro sedi aposto- I icæ canones non servari, dabit omnipotens Deus quid contra contemptores ejus faciam.