Latin
4.2 to 4.3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.2-4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo ita se veritatem quemadmodum educti snmus habere cognoscis, prædictam te mulierem de monasterio per omnia convenit relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare. De caetero vero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc jam officium contigerit promoveri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxorcs habent, miscendi se cum eis licentia potiantur. sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta observare sua nihilominus districtione consti uat.