Latin
Book 11, Letter 4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam obeunte pastore sine proprio vos esse non decet antistite, omnino grate suscepimus quod Deusdedit diaconum vestrum ad episcopatus officium vos unanimes elcgisse, Deo auctore, signastis. Unde, quia bonorum studiorum desideria nulla debet, tarditas impedire, vota in eo vestra complere cum Dei gratia festinamus. Et quia prædictus vir nobis non moribus, sed solum specie temus notus est, oportet ut quanto in hac electione non solum vestram utilitatem, sed etiam causam Dei agi cognoscitis, tanto debeatis esse solliciti. Et si, subtiliter requirentes, nihil est quod ei ex anteacta vita criminis pef sacros possit canones obviare, aut si ad tenendam disciplinam, vel exhibendum regimen idoneus repentur, atque cunctorum in ejus, sicut scribitis, electione concordet assensus, divinitatis gratia suffragante, cum præsentium scriptorum auctoritate solemniter decernimus ordinari.