Latin
Book 4, Letter 20
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.20.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem quod pro vobis agi apud sacratissimum corpus sancti Petri apostoli scribilis, certum teNete quia etsi lingua vestra taceat, Meri charitas vestra jubet. Sed utinam digni simus qui pro vobis orare debeamus. Quia vero dignus ego non sUln, non ambigo. Sed multi hic digni sunt, qui ex oblatione vestra ab hostibus redimuntur, et fideliter nostro Creatori deserviunt, de quibuS hoc eg stis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis et hœc pro ts exorabit (Eccli. XIII, 15).