Latin
Book 4, Letter 20
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.20.4
Unproofread scanNot analysed yet
De me autem cognoscite quia multas hic et innumeras amaritudines patior. Sed ago omnipotenti Deo gratias, quia minus affligor valde quam mereor. Charissimum autem filium meum susceptum vestrum domnum Narsetem gloriæ vestræ cOllunendn. Quem quidem scio commendatum in omnibus habetis, sed facere vos rogo quud rachis, ut dum peto quod Geri video, mercedi vestras me petendo subjungam. Praeterea elcellenliæ vestræ benedictionem ea qua transmissa est charitate suscepi. Unam vero anatem cum duobus parvulis anaticis pro vestri amoris gratia transmittere praeSUmpsi, ut quoties ad respiciendum eam vester oculus ducitur, memoria etiam mei inter occupaliones tumultusque causarum in animum vestrum revocetur.