Latin
Book 4, Letter 23
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius II Hospitoni duci Darbarici-norunl. Cum de gente vestra nemo Christianus sit, in huc scio quia omni gente tua es melior, quia tu in ea Christianus inveniris. Dum enim Barbaricini omnes, ut insensata animalia vivant, Deum verum nesciant, ligna autem et lapides adorent, in eo ipso quod Deum verum colis, quantum omnes antecedas ostendis. Sed iidem quam percepisti etiam bonis acUbus exsequere et verbis, et Christo, cui credis, offer quod praevales, ut ad cum quoscunque potueras adducas, eusque baptizari facias, et aeternam vitam diligere admoneas. Quod si fortasse ipse agere non potes, quia ad aHud occuparis, salutans peto ut bominibus nostris, quos illuc transmisimus, fratri scilicet et coepiscopo meo Felici, filioque meo Cyriaco servo Dei, solatiari in omnibus debeas, ut dum eorum labores adjuvas, devotionem tuam omni. potenti Domino ostendas; et ipse tibi in bonis actibus adjutor sit, cujus tu in bono opere famulis solatiaris. Benedictionem vero sancti Petri apostoli per eos vobis transmisimus, quam peto ut debeatis benigne suscipere. i Mense Junio, indictione 42.