# Registri Epistolarum 4.24

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.24

Gregorius Zabardae duci Sardiniæ. Scriptis fratris et coepiscopi mei Felicis et Cyriaci servi Dei, gloriæ vestras bona cognovimus. Magnasque omnipotenti Deo gratias agimus quod talem ducem Sardinia suscepit, qui sic sciat quae terrena sunt reipublicae exsolvere, ut bene etiam noverit omnipotenti Deo obsequia patriae caelestis exhibere. Scripserunt etenim mihi quod eo pacto cum a Barbaricinis facere pacem disponitis, ut eosdem Barbaricinos ad Christi servitium adducatis. Hac de re valde lætatus sum, et dona vestra, si omnipotenti Deo placuent, citius serenissimis principibus innotesco. Vos ergo, quod coepistis explete, omnipotenti Dco devotionem vestræ mentis ostendite, cos quos illuc ad convertendos Barbaricinos transmisimus quantum valetis adjuvate, scientes quod talia opera multum vos et ante terrenos principes, et coram caelesti rege prævaleant adjuvare.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
