# Registri Epistolarum 4.3-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Causam presbyterorum cum Joanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturu…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.3-3

Quod autem scripsit mihi charitas vestra, ut filio meo domno Theodoro e archiatro et expræfecto pro vobis gratias agerem, fcd, et quantum potui commendare minime cessavi. Pcto autcm mihi ignoscas quod epistolis tuis sub brevitate respondeo, quia tan- Lis tribulationibus premor, ut mihi neque legere, neque per epistolas multa loqui liceat. Hoc solum tibi breviter dico: Quia oblitus sum manducare panem meum a uoce gemitus mei (Ps. CI, 5). Omnes qui vob scum sunt mea peto vice salurari. Domnæ Dominicæ salutes meas dicite, cui minime respondi, quia cum sit Latina, Græce mihi scripsit.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
