Latin
Book 4, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.30.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Constantinae Augustæ. Serenitas vestr, pietatis, religionis studio et sanctitatis amore conspicua, roter eam uæin bonorem sancti Pauli apostoli in palatio ædificatur ecclesiam caput ejusdem sancti Pauli, gut aliud quid de corpore ipIias, suis ad M jussionibus a me præcepit debere transmitti. EI dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam obedientiam exbibens vestram erga me amplius potuissem gratiam provocare, major me mœstitia tenuit, qnod ilia præcipiti8 quæ facere nec possum, nec audeo. Nam corpora sanctorum Petri et Pauli apostolorum tantis in Ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatne recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus beati Petri apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedibus mutare vo. luit, signum ei non parvi terroris apparuit. Sed et ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus sancti Pauli apostoli meliorare volui; et quia necesse erat ut juxta sepulcrum ejus effodi altius debuisset, praepositus loci ipsius ossa aliqua non quidem eidem sepulcro conjuncta reperit. Quae quoniam levare praesumpsit, atque in alium locum transponere, npparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est.