Latin
Book 4, Letter 38
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.38.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque integritatem nostram ex aperta mea traditione seu professione cognoscitis, dignum est ut de Ecclesia beati Petri apostolorum principis nullum ulterius scrupulum dubietatis habeatis; sed in vera fide persistite, ei vitam vestram in petra Ecclesix, hoc est in. confessione beati Petri apostolorum principis solidate, ne tot vestrae lacrymæ tantaque bona opera pereant, c si a Ode vera inveniantur aHena. Sicut enim rami sine virtute radicis arefiunt, ita opera quantumlibet bona videantur, nulla sunt, si a soliditate fidei disjunguntur. Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, cujus et fides et vita olim mihi bene est approbata, sub omni celeritate transmittere, eiqne directis epistolis indicare ordinationero ejus quam benigne suscipitis; et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo Mparamini, ut vere, sicut de bona ac fideli filia, communi exsultatione gratulemur. In hoc autem vos ac vestra opera Deo placere cognosciLe, si priusquam ejus examen veniat sacerdotum illius judicio comprobentur. (Vide sup. ep. 4.)