Latin
Book 4, Clericos, a quibus despiciebatur, ad infidelitate disciplinam cogen- dos. Rusti…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pervenit etiam ad nos Grat. di". 50, can. 9 quosdam de sacris ordinibus lapsos, vel post poenitentiam, rel ante, ad ministerii sui officium revocari, quod omnino prohibuimus, et in hac re sacra. tissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, Sacro ordine ita careat, ut ad altaris ministerium ultErius non accedat. Sed ne unquam ii qui ordinati sunt pereant, provideri debet quales ardinenlur, ut prius aspiciatur e si vita corum continens in annis plurintis fuit, i si studium lectionis, si eleemosynæ amorem habuerunt. Quaerendum quoque est ne forte fuerit bigamus. Videndum etiam ne sine liUeris, aut ne obnoxius curiæ, compellatur post sa. crum ordinem I ad actionem publicam redire. Hæc itaque omnia diligenter fraternitas vestra inquirat, ut, dum diligenter quilibet exquisitus ordinatur, non celeriter post ordinationem deponatur. Ea amem quae fraternitati vestrae scripsimus. cunctis sub vobis episcopis innotescite, quia ego illis scribere nolui, ne honorem vestrum riderer imminere.