# Registri Epistolarum 4.45

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Letter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.45

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. Præsentiumlator Felix diaconus, cum nullatenus in hæreticorumdogma lapsus sit, nec a catholica fide discesserit, pravis illectus adversus a Constantinopolitanam synodum suspicionibus, in Istricorum se separatione removerat. Qui cum Romam venisset, recepta a nobis juvante Domino ratione, excessum suum, recepta Dominici v corporis communione correxit. Quia ergo, ut dictum est, non in hæresim incidit, sed a sacris generalis Ecclesiæ mysteriis quasi rectae studio intentionis erravit, imbecillitati ejus atque necessitatibus consulentes, maximeque sustentationi ejus pietatis intuitu providentes, in tua Ecclesia Syracusana eum praevidimus cardinandum; sive ut officium diaconatus expleat, seu certe ut sola ejusdem officii pro sustentanda paupertate sua commoda consequatur, in tuae fraternitatis volumus hoc pendere juditio. Quod hortamur ut tua fraternitas implere festinet. Commendantes etiam personam ejus, quatenus nullis eum patiaris mulestiis aut necessitatibus subjacere, ne vel nostrae commendationis inveniaris tramitem neglexisse, vel minus exhibuisse quam tuus exigit ordo pauperibus, qnia ct nos ei annuum quid de nostra Ecclesiadari fecimus, ut ejusdem operis quod te hortamur elhibere participes esse possemus. (Cf. Joan. Diac. I. III, c. 20.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
